GYARUS et GYAROS

GYARUS et GYAROS
GYARUS, et GYAROS
ins. maris Aegaei, una ex Sporadibus, in quam Romani noxios suos deportabant. De qua Ovid. l. 7. Met. v. 469.
Et Gyaros, nitidaeque ferax Peparethus olivae.
Item Gyara plur. num. Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 73.
Aude aliquid brevibus Gyaris, et carcere dignum,
Si vis esse aliquis. —— ——
Idem Sat. X. l. 4. v. 170.
Ut Gyarae clausus scopulis, parvaque Seripho.
Hanc ins. Philo in Flaccum, vocat λυπροτάτην τῶ εν Ἀιγαίῳ, sterilis. simam omnium quae sunt in Aegaeo mari. Vide Tac. ubi de Tiberio- Ann. l. 33. c. 68. et 69. et l. 4. c. 30. Virg. ubi de Delo. Aen. l. 3. v. 75.
Quam pius Arcitenens oras et litora circum
Errantem Mycone celsâ, Gyaroque revinxit.
Ubi, ut poeta revinxit, sic verbo contrario usus est Stat. revelli. Theb. l. 3. v. 438.
----- Ipsa tuâ Mycono Gyaroque revelli
Dele times, magnique fidem testaris alumni.
Unde dicatur (inquit Bochart.) colligere est ex Historia veteri, quam ita attingit Plin. l. 4. c. 12. et l. 8. c. 19. M. Varro auctor est, etc. ex Gyaro, Gycladum ins. incolas a muribus fugatos. Etc. 57. Theophrastus auctor est in Gyaro ins. Cum incolas fugassent, ferrum quoque rosisse eos. Et Steph. Byzantius: Α᾿ντίγονος ὁ Καρύςτιος φησὶν, ὅτι εν ταύτῃ οἱ μύες διατρώγουσι σίδηρον. Quae et apud Suid. legas in Γύαρος. Phoenices igitur credibile est Γύαρον appellasse ins. acuar, vel Gap desc: Hebrew Phoeniciâ aphaeresi, i. e. ins. muris. Nunc Caloiro, A. Theveto in opere mascr. de insulis l. 4. c. 41. ubi figuram eius exhibet, quam sententiam sequitur Lucas Holsten. ex tabb. Nauticis Batavorum. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Gyarus — Gyarus, also called Gyaros, is a small Greek island in the Cyclades, a Greek island group in the Aegean Sea located south east of the mainland of Greece. During the Roman Empire, it was most famous as a destination for exiles, many of them… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”